DIACECAUMENE

DIACECAUMENE
DIACECAUMENE
Gr. Διακεκαυμεν´η, Reg. Aethiopiae vicina, Solin. c. 32. Aegyptium limitem, qua ad Diacecaumenem tendit, incolunt populi, qui momentum, quo repar ari mundum ad motus ferunt annuos hoc studio deprehendioit etc. Marcian. Capella Cecaumenem vocat, ut et Serv. qui Garamantes populos, inter Libyam et Africam, iuxta illam locat: Diod. Κατακεκαυμεν´ην. Quorum nominum eadem ratio, quam Hygin. tradit his verbis, Quoe. finis est ab oestivo circulo ad hiemalem, ea terra a Graecis Diacecaumene vocatur, quod neque fruges propter exustam terram nasci, neque homines propter nimium ardorem durare possunt. Itaque quasi exusta dicta est, ignea hinc quoque, seu Torrida Zona Latin. Arnob. Agenunc veniat quoeso per igneam Zonam magus interiore ab orbe Zoroastres. Hic enim secundum quosdam ex interiore Libya vel Aethiopia τῆς Κεκαυμεν´ης vicina oriundus fuit. In illa Atheos quosdam reperiri, memorat Strab. l. 15. Vide Salmas. ad Solin. p. 473. et supra Catacecaumene.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”